Verg. Ecl. 6.1-12, 64-73
Prima Syracosio dignata est ludere versu
nostra nec erubuit silvas habotare Thalea.
Cum canerem reges et proelia Cynthius aurem
vellit et admonuit Pastorem, Tityre, pinguis
pascere oportet ovis, deductum dicere carmen.
Nunc ego namque super tibi erunt, qui dicere laudes,
Vare, tuas cupiant et tristia condere bella
agrestem tenui meditabor harundine Musam.
Non iuniussa cano. Si quis tamen haec quoque, si quis
captus amore leget, te nostrae, Vare, Myricae,
te nemus omne canet; nec Phoebo gratior ullast,
quam sibi quae Vari praescripsit pagina nomen.
[
]
Tum canit (sc. Silenus) errantem Permessi ad flumina Gallum
Aonas in montis ut duxerit una sororum,
utque viro Phoebi chorus adsurrexerit omnis;
ut Linus haec illi divino carmine pastor,
floribus atque apio crinis ornatus amaro,
dixerit: Hos tibi dant calamos, en accipe, Musae,
Ascraeo quos ante seni, quibus ille solebat
cantando rigidas deducere montibus ornos;
his tibi Grynei nemoris dicatur origo,
ne quis sit lucus, quo se plus iactet Apollo.