invocazione alle Muse (i)
**i
Musae, quae pedibus magnum pulsatis Olympum 1 (1)
Varro LL 7.5 dicam in hoc libro de verbis quae a poetis sunt posita, primum de locis
19 Acci
(687 R.); Enni
(scen. 150); 20 Musae quae pedibus magnum pulsatis Olympum. caelum dicunt Graeci Olympum, montem in Macedonia omnes; a quo puto Musas dictas Olympiades.
Serv. Aen. 11.660 PULSANT: Ennius ad Musas (Ennius Musae A Sang) quae pedibus (pedibus om. A Sang) pulsatis Olympum.
cf. Varro RR 1.1.4 quoniam ut aiunt di facientes adiuvant, prius invocabo eos, nec ut Homerus et Ennius Musas sed duodecim Deos Consentis.
**xl (e libro XV?)
Musas quas memorant nosce nos esse Camenas. 487 (2)
Varro LL 7.26 cornua a curvore dicta quod pleraque curva. 26 Musas quas memorant nosce nos esse Camena<s, Casmena>rum (suppl. Laetus) priscum vocabulum ita natum ac scriptum est alibi, Carmenae ab eadem origine sunt declinatae. in multis verbis [in] quod antiqui dicebant s postea dicunt r.
lincontro in sogno con Omero (ii-x)
*ii
somno leni placidoque reuinctus 2 (5)
Fronto ad M. Caes. 4.12.4 si quando te somno leni, ut poeta ait, placidoque reuinctus uideo in somnis, numquam est quin amplectar et exosculer [
] hoc unum ex annalibus sumptum amoris mei argumentum poeticum et sane somniculosum.
**iii
uisus Homerus adesse poeta 3 (6)
Cic. ac. 2.51 num censes Ennius cum in hortis cum Servio Galba vicino suo ambulavisset dixisse visus sum mihi cum Galba ambulare? at cum somniauit (sc. Ennius) narrauit: uisus Homerus adesse poeta. idemque in Epicharmo
(Var. 45).
ibid. 88 dormientium et vinolentorum et furiosorum visa imbecilliora esse dicebas quam vigilantium siccorum sanorum. quo modo? quia cum experrectus esset Ennius non diceret se vidisse Homerum sed visum esse.
Cf. Cic. rep. 6.10; Fronto, de eloqu. 2.15.
**iv
etsi praeterea tamen esse Acherusia templa
Ennius aeternis exponit versibus edens,
quo neque permanent animae neque corpora nostra,
sed quaedam simulacra modis pallentia miris.
unde sibi exortam semper florenti Homeri
commemorat speciem lacrumas effundere salsas
coepisse et rerum naturam expandere dictis.
(Lucr. 1.120-26)
122 permanent Politianus: permaneant
**v
O pietas animi 4 (8)
Cic. ac. 2.88 nisi uero Ennium non putamus ita totum illud audiuisse o pietas animi, si modo id somniauit, ut si uigilans audiret. experrectus enim potuit illa visa putare ut erant et somnia. dormienti vero aeque ac vigilanti probabantur.
Ter. Eun. 560 O FESTUS DIES HOMINIS: pro homo festi diei. Ennius o pietas animi.
vi
desunt riuos camposque remanant 5 (69)
Fest. 354-56 Remanant replent (corr. Sk.: reptent). Ennius l. I desunt rivos caposque reman<an>t.
Paul. 355 Remant repetant. Ennius rivos camposque remant.
**vii
terra<que> corpus 6 (13)
Quae dedit ipsa capit neque dispendi facit hilum
Varro LL 5.60 recte igitur Pacuvius quod ait (93) animam aether adiugat et Ennius terram corpus quae dederit ipsam capere neque dispendi facere hilum.
5.111 ab eadem fartura farcimina <ex> extis appellata, a quo <farticulum>: in eo quod tenuissimum intestinum fartum, hila ab hilo dicta illo quod ait Ennius neque dispendii facit hilum.
9.54 sed nihilum vocabulum recto casu apparet in hoc quod dedit ipsa capit nec dispendi facit hilum. quod valet nec dispendii facit quicquam.
**viii
Oua parire solet genus pennis condecoratum, 8 (10)
Non animam. [et] post inde uenit diuinitus pullis
Ipsa anima
Varro LL 5.59 (principes dei Caelum et Terra) haec duo caelum et terra quod anima et corpus. humidum et frigidum terra sive ova parire solet genus pennis condecoratum, non animam, ut ait Ennius, et post inde venit divinitus pullis ipsa anima, sive ut Zenus Citieus, animalium semen ignis atque anima ac mens.
Diomed. 1.383 pario: cum ex hoc dicamus infinitivum parere tertio ordine, apud veteres parire dictum reperimus ut apud Ennium ova parire solent.
Prisc. 2.401 pario
apud vetustissimos quartae coniugationis declinationem habebat. Ennius ova
pinnis condecoratum.
cf. ibid. 500; 540.
**ix
memini me fiere pauom 11 (15)
Charis. 1.98 (124 B.) pavos et pavo. Ennius memini me fiere pavum; at Persius pavo.
Don. Ter. And. 429 memini videre pro vidisse. Ennius memini me [quam] fiere pavum.
id. Ter. Ad. 106 unde id fieret: fieret producta prima syllaba. Ennius memini me fiere pavum.
id. Phorm. 74 et sic dixit memini relinqui ut in Andria memini videri e memini
pavum Ennius.
**x
rotam volvere per annos
Serv. Aen. 6.748 (ubi mille) rotam volvere per annos: exegerunt statutum tempus per annorum volubilitatem. est autem sermo Ennii.