PARTENZA DI ENEA DA TROIA (xii-xvi)
**xii
Quom ueter occubuit Priamus sub Marte Pelasgo 14 (17)
Prisc. 2.97 ueterrimus quasi a ueter positiuo, quod Capri quoque approbat auctoritas et usus antiquissimorum. Ennius cum Pelasgo.
Doctusque Anchisesque Venus quem pulcra dearum 15-16 (18-19)
fari donauit, diuinum pectus habere
Probus, Verg. buc. 6.31 cur ibi (Aen. 6.724) Anchisen facit disputantem quod hic Silenum deum, nisi quod poeta Ennius Anchisen augurium (Sk.: -ii codd.) ac per hoc diuini quiddam habuisse praesumit sic doctusque Anchisesque Venus quem pulchra dearum fari donauit, diuinum pectus habere.
Schol. Veron. Verg. Aen. 2.687 peritum multarum disciplinarum Anchisen fuisse <et diuini quiddam habuisse probare po>ssunt nae<uis et Ennius in An.>, qui ita de eo ait doctus Anchisa Venus quem pulcherrima diu<um> fata docet diuinum ut pectus haberet.
Cf. Schol. cod. Par. lat. 7930 ad Aen. 7.123 uel diuinitatem Anchisae assignat, qui ubique diuinus dicitur. Naeuius enim dicit Venerem libros futura continentes Anchiosae dedisse.
xiv
face uero quod tecum precibus pater orat 17 (20)
Fest. 218 L. orare antiquos dixisse pro agere testimonio sunt
Ennius quoque cum dixit in l. I annalium face[re] uero quod tecum precibus pater orat.
xv
Transnauit cita per teneras caliginis auras 18 (21)
Serv. Dan. Georg. 4.59 et aliter: nare pro uolare ut apud Ennium in primo transnauit cita per teneras aliginis auras. proprietas tamen uocis aptior est natantibus quam uolantibus.
xvi
Constitit inde loci propter sos dia dearum 19 (22)
Fest. 386 sos pro eos antiqui dicebant, ut Ennius l. I constiti inde loci propter sos dia dearum, et l. III
(141); l. VII
(230); l. XI
(357).
Paul. 387 sos pro eos antiqui dicebant, ut Ennius constitit
dia dearum.