selezione di riferimenti al sogno di Ennio (in aggiunta ai testimonia che contengono citazioni dirette, per cui vd. fotocopie [3])



Lucr. 1.112-30
Cic. rep. 6.10

Hor. epist. 2.150-52
Prop. 3.3
Persio, prologo (e schol. ad loc.)
Pers. 6.9-11 (e schol. ad loc.)
Schol. Bern. Verg. georg. 1.447



Lucr. 1.112-30

ignoratur enim quae sit natura animai, 112
nata sit an contra nascentibus insinuetur
et simul intereat nobiscum morte dirempta
an tenebras Orci visat vastasque lacunas
an pecudes alias divinitus insinuet se,
Ennius ut noster cecinit, qui primus amoeno
detulit ex Helicone perenni fronde coronam,
per gentis Italas hominum quae clara clueret;
etsi praeterea tamen esse Acherusia templa 120
Ennius aeternis exponit versibus edens,
quo neque permanent animae neque corpora nostra,
sed quaedam simulacra modis pallentia miris;
unde sibi exortam semper florentis Homeri
commemorat speciem lacrimas effundere salsas
coepisse et rerum naturam expandere dictis.
----
qua propter bene cum superis de rebus habenda
nobis est ratio, solis lunaeque meatus
qua fiant ratione, et qua vi quaeque gerantur
in terris, tunc cum primis ratione sagaci 130
unde anima atque animi constet natura videndum,
et quae res nobis vigilantibus obvia mentes
terrificet morbo adfectis somnoque sepultis,
cernere uti videamur eos audireque coram,
morte obita quorum tellus amplectitur ossa.

122 permanent Politianus: permaneant (perveniant Marullus)

top


Cic. rep. 6.10 (Somnium Scipionis)
fit enim fere ut cogitationes sermonesque nostri pariant aliquid in somno tale quale de Homero scribit Ennius, de quo videlicet saepissime vigilans solebat cogitare et loqui.
top



Hor. epist. 2.1.50-52
Ennius et sapiens et fortis et alter Homerus,
ut critici dicunt, leviter curare videtur
quo promissa cadant et somnia Pythagorea.

top



Prop. 3.3 traduzione

Visus eram molli recubans Heliconis in umbra, 1
Bellerophontei qua fluit umor equi,
reges, Alba, tuos et regum facta tuorum,
tantum operis, nervis hiscere posse meis;
parvaque iam magnis admoram fontibus ora 5
(unde pater sitiens Ennius ante bibit,
et cecinit Curios fratres et Horatia pila,
regiaque Aemilia vecta tropaea rate, 8
victricisque moras Fabii pugnamque sinistram
Cannensem et versos ad pia vota deos, 10
Hannibalemque Lares Romana sede fugantis,
anseris et tutum voce fuisse Iovem), 12
cum me Castalia speculans ex arbore Phoebus
sic ait aurata nixus ad antra lyra:
'quid tibi cum tali, demens, est flumine? quis te 15
carminis heroi tangere iussit opus?
----
non hinc ulla tibi sperandast fama, Properti:
mollia sunt parvis prata terenda rotis;
ut tuus in scamno iactetur saepe libellus,
quem legat exspectans sola puella virum. 20
cur tua praescriptos evectast pagina gyros?
non est ingenii cumba gravanda tui.
alter remus aquas alter tibi radat harenas,
tutus eris: medio maxima turba marist.'
dixerat, et plectro sedem mihi monstrat eburno, 25
quo nova muscoso semita facta solost.
hic erat affixis viridis spelunca lapillis,
pendebantque cavis tympana pumicibus,
orgia Musarum et Sileni patris imago
fictilis et calami, Pan Tegeaee, tui; 30
et Veneris dominae volucres, mea turba, columbae
tingunt Gorgoneo punica rostra lacu;
diversaeque novem sortitae iura Puellae
exercent teneras in sua dona manus:
haec hederas legit in thyrsos, haec carmina nervis 35
aptat, at illa manu texit utraque rosam.
e quarum numero me contigit una dearum
(ut reor a facie, Calliopea fuit):
'contentus niveis semper vectabere cycnis,
nec te fortis equi ducet ad arma sonus. 40
nil tibi sit rauco praeconia classica cornu
flare, nec Aonium tingere Marte nemus;
aut quibus in campis Mariano proelia signo
stent et Teutonicas Roma refringat opes,
barbarus aut Suebo perfusus sanguine Rhenus 45
saucia maerenti corpora vectet aqua.
quippe coronatos alienum ad limen amantes
nocturnaeque canes ebria signa morae,
ut per te clausas sciat excantare puellas,
qui volet austeros arte ferire viros.' 50
talia Calliope, lymphisque a fonte petitis
ora Philitea nostra rigavit aqua.


7 cecinit: cecini " (Sk.)
8 et 12 transp. Sk.
17 hinc ": hic


top



Pers. prol. traduzione
Nec fonte labra prolui caballino 1
nec in bicipiti somniasse Parnaso
memini, ut repente sic poeta prodirem.
----
Heliconidasque pallidamque Pirenen
illis remitto, quorum imagines ambiunt 5
hederae sequaces: ipse semipaganus
ad sacra vatum carmen adfero nostrum.
Quis expedivit psittaco suum ‘chaere’
picamque docuit verba nostra conari?
Magister artium ingenique largitor 10
venter, negatas artifex sequi voces.
Quod si dolosi spes refulserit nummi,
corvos poetas et poetridas picas
cantare credas Pegaseium nectar.


schol. ad loc.
tangit […] Ennium qui dixit se vidisse per somnium in Parnaso Homerum sibi dicentem quod eius anima in suo esset corpore.

top




Pers. 6.9-11

‘Lunai portum, est operae, cognoscite, cives.’
Cor iubet hoc Enni, postquam destertuit esse
Maeonides Quintus pavone ex Pythagoreo.


Schol. Pers. 6.11
POSTQUAM DESTERTUIT ESSE MAEONIDES QUINTUS PAVONE EX PYTHAGOREO: sic Ennius ait in Annalium suorum principio ubi se dicit vidisse in somnis Homerum dicentem fuisse quondam pavonem et ex eo translatam in se (i.e. Ennium) animam esse secundum Pythagorae philosophi definitionem.
ideo quintus dixit propter eam opinionem quae dicit animam Pythagorae in pavonem translatam, de pavone vero ad Euphorbum, de Euphorbo ad Homerum, de Homero autem ad Ennium.

top



cf. Schol. Bern. Verg. georg. 1.447
ut Lucretius (1.123) ait ‘pallidum’ Homerum ad Ennium venisse et loquutum illi hexametris ante Latina lingua inauditis.

top